| ELTE-OTK-IT jegyzetek

Latin nyelv 2.

II./2. A britannok életmódja

Tartalom

A – A britannok életmódja

B – A gallok családi élete

C

További linkek

Források

A – A britannok életmódja

Britanniae pars interior ab iīs incolitur, quī in īnsulā nātī sunt, maritima pars ab iīs, quī praedae ac bellī causā ex Belgiō trānsiērunt et ibī permānsērunt. Hominum est īnfīnīta multitūdō crēberrimaque aedificia ferē Gallicīs cōnsimilia, pecorum, numerus ingēns. Nāscitur ibī plumbum album in mediterrāneīs regiōnibus, in maritimīs ferrum, sed ēius exigua est cōpia; aere ūtuntur importātō.

Ex omnibus incolīs Britanniae longē sunt hūmānissimī, quī Cantium incolunt, quae regiō est maritima omnis, neque multum ā Gallicā differunt cōnsuētūdine. Interiōrēs plērīque frūmenta nōn serunt, sed lacte et carne vīvunt, pellibusque sunt vestītī. Omnēs vērō sē Britannī vitrō īnficiunt, quod caeruleum efficit colōrem, atque hōc horribiliōrēs sunt in pūgnā aspectū; capillōque sunt prōmissō atque corpore rāsō praeter caput et labrum superius. Uxōrēs habent dēnī duodēnīque inter sē commūnēs et māximē frātrēs cum frātribus parentēsque cum līberīs; sed sī quī sunt ex hīs nātī, eōrum habentur līberī, quō prīmum virgō quaeque dēducta est.

(Bellum Gallicum V, 12., 14.)

B – A gallok családi élete

C

További linkek

Források

Ferenczi Attila, Monostori Martina: Latin nyelvkönyv