Latin nyelv 1.
I./2.
Tartalom
A – Dē Rōmulō et Rěmō
B – Plautus: A bögre
A – Dē Rōmulō et Rěmō (Livius nyomán)
Amūlius, rēgis Procae fīlius frātrem suum, Numitōrem expulit, et inde sōlus rēgnāvit. Mox Rhēa Silvia, sacerdōs Vestae geminōs fīliōs, Rōmulum et Rěmum peperit, et Mārtem deum fīliōrum patrem nuncupāvit. Id ubi cōgnōvit rēx Amūlius, avunculus Rhēae sacerdōtem in cūstōdiam dedit, et puerōs in aquā interficěre voluit. Servī ēius geminōs in alveō collocāvērunt, et alveum in aquā Tiberis exposuērunt.
Posteā puerōs tenuis in locō siccō aqua dēstituit, lupaque sitiēns īnfantēs invēnit, et mammās eīs praebuit. Faustulus, magister rēgiī pecoris cum uxōre Lārentiā puerōs ēducāvit. Longō tempore post corporibus animīsque iam validī Rōmulus et Rěmus Amūlium occidērunt, et Numitōrem rēgem fēcērunt.
Post caedem Amūliī frātrēs geminī nōn mānsērunt tamen apud Numitōrem rēgem, sed novam urbem conděre cupīvērunt eō locō, ubi quondam Faustulus eōs invēnit. Novae urbis prīmus rēx Rōmulus fuit, eī nōmen suum dedit, et ibī sōlus rēgnāvit, nam eō tempore Rěmus iam nōn vīxit. Mortis ēius causa fuit terribilis īra Rōmulī: Rěmus enim novōs admodumque humilēs mūrōs lūdibriō trānsiluit, et īrātus Rōmulus eum interfēcit.
Factum Rōmuli ōmen īnfēlīx fuit.
B – Plautus: A bögre
Spectātōrēs, ego sum Lār familiāris. Deus sum familiae Eucliōnis. Ecce Eucliōnis aedēs. Est in aedibus Eucliōnis thēsaurus māgnus. Sed thēsaurus in aulā est et sub terrā latet. Ego enim aulam clam in aedibus servō. Eucliō dē adhūc servō? Fābulam explicō. Eucliō nōn bonus ext senex, sed avārus et malus. Eucliōnem igitur nōn amō. Praetereā Eucliō mē nōn cūrat. Sed Eucliō fīliam habet bonam. Nam cūrat mē Phaedria, Eucliōnis fīlia, et multum honōrem, multum unguentum, multās corōnās dat. Phaedriam igitur, bonam fīliam Eucliōnis valdē amō. Sed Eucliō pauper est. Nūllam igitur dōtem habet fīlia, nam senex dē aula īgnōrat. Nunc autem, quia Phaedria bona est, aulam plēnam Eucliōnī dō. Eum in somniō vīsō, et eī aulam mōnstrō.