Latin nyelv 1.
I./1.
Tartalom
A – Dē prōvinciīs
B – Szólások
A – Dē prōvinciīs
Imperium Rōmānum ex prōvinciīs cōnstat, et ūsque al Dānubium fluvium pertinet. Populus Rōmānus ergō multās prōvinciās administrat. Rōmāni prōvinciās ad Dānubium sitās Pannoniam et Nōricum nōminant. Nostra prōvincia est Pannonia. Pannonia praeter Nōricum cēterās quoque fīnitimās prōvinciās habet: Moesiam et Illyriam. Pannoniam et Dalmatiam Rōmānī Illyricum quoque appellant.
Terram Pannoniae nōn sōlum Rōmānī, sed etiam Celtae habitant. Nōricī et Pannoniī nōn in oppidīs, sed in parvīs casīs et vīcīs vīvunt. At multa oppida Rōmāna ad Dānubium sita sunt. Rōmānī, ubi in prōvinciās veniunt, prīmō castra, posteā mūnicipia vel colōniās collocant, viāsque longās inter colōniās aedificant. Clāra mūnicipia Pannoniae prōvinciae sunt: Aquincum, Gorsium, Arrabona, Scarbantia etc. Prōvinciīs Rōmānīs lēgātī Augustī praestant.
Rōmānī terrās trāns Dānubium sitās Germāniam nōminant. Ad Dānubium autem imperiō Rōmānō Bōihaemum fīnitimum est. Marcomannī, Quadi et posteā Vandalī, incolae Bōihaemī populō Rōmānō inimīcī et imperiō Rōmānō perīculōsī sunt, et bellum Rōmānīs parant. At Rōmānī multōs vīcōs populōrum in bellō capiunt. Ita prōvinciae ad Dānubium sitae quasi prōpūgnācula imperiī contrā Germānōs sunt.
B – Szólások
Cōgitō, ergō sum.
Amīcitia semper cāra est.
Historia est magistra vitae.
Inter arma silent Mūsae.
Magis movent exempla, quam verba.
Verba movent, exempla trahunt.
Parva flamma saepe incendium māgnum sūscitat.
Sērum auxilium post proelium.